

Liber Job*
Caput 30: Versus 3
Egestate.Immoderatis namque lusibus cognitionem supernae scientiae quo plus appetunt, plus amittunt.Et fame steriles.Quia desiderant scire, unde docti et loquaces sint, non moribus compositi; unde vix exteriora capiunt, qui secreta putant se penetrasse.Qui rodebant in solitudine, etc. Haeretici qui ab universalis, etc., usque ad Lambunt vero qui blandimento linguae tollunt.>Squalentes calamitate. Calamitate et miseria squalidi perhibentur, quia et morum sunt pernicie et sensuum pravitate despecti. Calamitas est quasi aegritudo: miseria est illius negligentia, unde gravior fit. Nullus squaleret, si in suis necessitatibus miseriam voluptatis non adderet.